Theological Theses · §1117 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Becanus’s five-point caricature of Calvinists

Becanus’s Calvinist cartoon: sins covered not removed; no infused justice; man stays impious within.

All works mortal sins under a cover; justification = concealment only.

Latin

XXVI. Ita Becanus Jesuita Theologorum nostrorum sententiam proponit & interpretatur in Summa Theologiae Scholasticae, Tom. 2. tract. 4. cap. 2. cujus titulus est De Justificatione ex sententia Calvinistarum, ubi audacter asserit ex Calvinistarum, quos vocat, sententia: 1. In justificatione non tolli peccata, sed tantum tegi & non imputari. 2. Nec infundi homini justitiam inhaerentem qua interius renovetur, & in se fiat justus; sed imputari illi justitiam Christi qua extra se justus habeatur. 3. Hominem manere igitur in se peccatorem immundum & impium, & solum censeri pro mundo, pio & justo propter alienam justitiam ipsi imputatam. 4. Et omnia ipsius opera esse immunda, spurca, inquinata, atque adeo peccata mortalia; tametsi non obstent illi quia per justitiam Christi teguntur & occultantur. 5. Hinc fieri ut justificatio non consistat in interna renovatione animi, aut sanctificatione, sed in sola peccatorum occultatione & non imputatione.

Report a mistake in this passage