Trent: remission and adoption free; no preceding works merit
Rome too: all need free remission and adoption; Trent Sess. 6.8—nothing preceding merits justifying grace.
Justification includes remission plus sanctifying renovation; benefits are gratis.
Latin
XXXI. Nec etiam, quod inde consequens est, ullus est Doctorum Ecclesiae Rom. qui non agnoscat nos omnes apud Deum egere remissione peccatorum, ut possimus mortem aeternam vitare, & adoptari in Dei filios, ac vitae aeternae haeredes: illam vero remissionem & adoptionem in filios Dei respectu nostri gratuitam esse, nec ullis nostris operibus deberi. Id expresse docet ipsum Concilium Tridentinum, Sess. 6. cap. 8. declarans, Nos ab Apostolo dici justificari gratis, quia nihil eorum quae justificationem praecedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur. Nam sub justificatione remissionem peccatorum cum sanctificatione, & renovatione interioris hominis complectitur, ut videre est Sess. 6. cap. 7. Et cap. 3. ejusdem Sessionis justificationem impii describit, Translationem ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae, & adoptionis filiorum Dei, per secundum Adam Jesum Christum Salvatorem nostrum. Inde patet ex mente illius Concilii, remissionem peccatorum, & renovationem nostram, ac adoptionem in Dei filios esse beneficia quae nobis a Deo gratis conceduntur, & quae nulla nostra opera promerentur.