Trent’s meritorious cause is Christ’s passion—same as our imputation
Trent: meritorious cause is Christ’s cross-passion communicated—else none is just.
That is what Reformed mean by imputing Christ’s righteousness: free remission and adoption by his alone-communicated merit.
Latin
XXXII. Idem vero Concilium, Sess. 6. cap. 7. docet istius justificationis quae juxta ipsum non est sola peccatorum remissio, sed & sanctificatio, & renovatio interioris hominis, per quam homo fit ex injusto justus, & ex inimico amicus, ut sit haeres secundum spem vitae aeternae, causam meritoriam esse Dominum nostrum Jesum Christum, qui sua sanctissima passione in ligno crucis, nobis justificationem meruit, & pro nobis Deo Patri satisfecit; ac neminem posse esse justum, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur. Quod certe reipsa idem est cum eo quod Theologi nostri significare intendunt; quando dicunt justitiam Christi nobis imputari, & nos per illam coram Deo justificari. Quid enim, ut jam saepius inculcatum, dum sic loquuntur, aliud sibi volunt quam remissionem peccatorum nostrorum, & adoptionem in Dei filios, & regni coelestis haeredes, nullis nostris meritis deberi: sed soli Christi merito & satisfactioni, quae nobis a Deo vere donantur & communicantur?