Bellarmine allows imputation in a sound sense—ours
Rome concedes a sound sense of imputing Christ’s righteousness—as becoming ours.
Bellarmine: if heretics mean donated merits we may offer the Father, the opinion is right.
Latin
XXXIII. Imo ne quidem nostrum loquendi modum simpliciter damnare audent Scholae Romanae Theologi; concedunt enim sano sensu dici posse justitiam Christi nobis imputari, & fieri nostram. Quin sanus ille sensus juxta quem locutionem istam interpretantur est ille ipse quem nos intendimus. Id manifeste patet ex Bellarmino, lib. 2. de Justif. cap. 7. §. Quarto refellitur. Nam, inquit, si solum vellent haeretici nobis imputari Christi merita, quia nobis donata sunt, & possumus ea Deo Patri offerre pro peccatis nostris, quoniam Christus suscepit super se onus satisfaciendi pro nobis, nosque Deo Patri reconciliandi, recta esset eorum sententia.