Theological Theses · §1125 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Bellarmine: Christ our righteousness by donated satisfaction

Bellarmine: Christ is our righteousness because his satisfaction is donated as ours in justifying us.

Inherent justice is an effect of that satisfaction; imputation language is fine if inherent justice is not denied.

Latin

XXXIV. Quibus consona sunt quae addit ejusdem libri cap. decimo, Resp. ad primum argumentum. Dicitur, inquit, Christus justitia nostra, quoniam satisfecit Patri pro nobis, & eam satisfactionem, ita nobis donat & communicat, quum nos justificat, ut nostra satisfactio & justitia dici possit. Nam etiamsi per justitiam nobis inhaerentem vere justi nominemur & simus, tamen non per eam satisfacimus Deo pro culpa nostra & poena aeterna. Sed est illa justitia inhaerens, cum remissione culpae & sempiternae poenae, effectus satisfactionis Christi, quae nobis in justificatione confertur & applicatur. Et hoc modo non esset absurdum si quis diceret nobis imputari Christi justitiam & merita; cum nobis donentur & applicentur, ac si nos ipsi Deo satisfecissemus: modo non negetur esse in nobis praeterea justitiam inhaerentem, eamque veram & absolutam esse justitiam, cui justo Dei judicio non debeatur poena, sed gloria.

Report a mistake in this passage