Theological Theses · §1126 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez: Trent’s communicantur equals imputantur

Vasquez: Trent’s “communicated” passion-merits = “imputed.”

As meritorious cause, imputation means the application and communication of Christ’s merits.

Latin

XXXV. Similia quoque habentur apud Gabrielem Vasquez, Tom. 2. in 1. 2. Disp. 222. cap. 1. nam verba ista Concilii Tridentini, Quanquam nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur, dicit idem omnino significare ac si diceret, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi imputantur. Disputatione vero 203. affirmat recte dici posse merita Christi nobis imputari, quum agitur de causa meritoria justificationis, Quoniam imputari nobis Christi merita idem est quod merita illa nobis applicari, & communicari.

Report a mistake in this passage