Theological Theses · §1159 · Louis Le Blanc de Beaulieu

God hates concupiscence without hating the regenerate person (Bellarmine duplex odium)

Rome: God hates remaining concupiscence as a displeasing thing, yet not with hatred that damns the person (Trent 'hates nothing in the regenerate').

Bellarmine: God consumes it gradually so the regenerate are healed—not damned for it.

Latin

XXXI. Quin concedunt concupiscentiam, etiam qualis est in justificatis, esse rem quam Deus damnat atque odit. Ut autem istud concilient cum eo quod definit Tridentina Synodus, nempe in renatis Deum nihil odisse, distinguunt duplex in Deo odium; unum quod in personam redundat, alterum quod non redundat in personam. Priori modo dicunt Deum non odisse concupiscentiam quae reliqua est in renatis; quia non reddit personam in qua est Deo odiosam. Sed posteriori modo fatentur Deum odio habere concupiscentiam, quia res est Deo displicens, quamque Deus ex renatis sublatam vult, & auferendam curat, licet illa non obstet quominus persona fidelis Deo grata sit atque accepta. Non enim, inquit Bellarminus, apud quem est illa distinctio, Deus propter concupiscentiam, quae est in renatis, vult renatos damnare: sed potius vult concupiscentiam paulatim consumere, ut renati perfecte sanentur & liberentur. De Amissione gratiae, lib. 5. cap. 13. sub finem.

Report a mistake in this passage