Rome allows improper 'sin' for concupiscence; little distance from Protestants
Rome denies proper 'sin' for regenerate concupiscence yet allows broader/improper sin-language (from sin, to sin, disordered lower powers).
That reading covers Paul's Romans usage (Bellarmine)—so Rome stands little off from Protestants while still railing bitterly.
Latin
XXXII. Denique quamvis negent concupiscentiam, quae est in regenitis, peccatum vocari debere, secundum veram & propriam hujus vocis acceptionem, agnoscunt tamen illam dici posse iniquitatem & peccatum largiori, & improprio quodam sensu: quatenus scilicet, ex peccato orta est, & ad peccatum ducit: imo in seipsa habet quandam inordinationem, quatenus, scilicet, per eam facultates inferiores quae, secundum ordinem a Deo primitus institutum, parere debent superioribus, illis inobedientes & refractariae redduntur. Adeoque in hunc sensum interpretantur plura Apostoli loca in epist. ad Rom. ubi concupiscentiam peccati nomine designat; ut videre est apud eundem Bellarminum, lib. 5. de Amissione gratiae, & statu peccati, cap. 13. Ex quibus omnibus prudenti cuivis colligendum relinquo, quam parum absint ipsi Scholae Romanae Doctores a Protestantium in hoc Articulo doctrina, in quam tamen tam odiose declamant, & tam acerbe invehuntur.