Theological Theses · §1186 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Certainty of one’s justification is not the same kind as certainty of revealed articles of faith

Dogmatic certainty about revealed articles is necessary to remaining a believer.

Personal certainty that I am justified is not of the same kind and is not itself a dogma of faith.

Latin

XXVI. Inde vero manifestum est certitudinem quam quis habet de sua coram Deo justificatione, non esse plane ejusdem generis & rationis, cum certitudine illa quam habemus de Fidei articulis, & dogmatibus quae Deus in Verbo suo revelavit. Haec enim in fideli omnino necessaria est. Nec quisquam potest fidelis permanere, & pro tali merito haberi; & tamen dubitare de fidei articulis, exempli causa, An Jesus sit Christus, & Dei filius; &, An mortui sint olim resurrecturi. Cum tamen, ut jam dictum, omnis qui dubitat an sit justificatus, & acceptus Deo ad vitam aeternam, non statim propterea judicandus sit carere vera fide, nec esse in Dei gratia, ut nec ullo modo potest pro dogmate fidei haberi, quod hic, vel ille sit justificatus, & gratiae divinae particeps.

Report a mistake in this passage