Theological Theses · §1187 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Why Reformed call assurance ‘certainty of faith’: it rests partly on a revealed premise, partly on experience

Reformed call assurance ‘certainty of faith’ because one premise is revealed and the other is experiential self-knowledge of living faith.

Not everything referred to faith’s assent shares the same necessity as truths resting wholly on divine testimony.

Latin

XXVII. Solenne quidem est Scholae Reformatae Theologis certitudinem fidei vocare, illam qua quis confidit, se esse Deo reconciliatum, & sibi per Christi sanguinem peccata fuisse remissa: sed id ab illis ideo fit quod certitudo illa nitatur altera propositione in verbo Dei revelata, hac scilicet, Quicunque credit in Christum remissionem habet peccatorum in sanguine ejus. Altera vero quae fideli nota est interno sensu & experientia, nempe quod ipse vere credit in Christum, & fiduciam suam in morte illius collocat. Fidelis enim, dum seipsum excutit, & animi sui motus occultos examinat, proculdubio sentire & percipere potest se non ficte in Christum credere, seque Deum serio amare, & illius timore duci; quae vivae fidei sunt signa & τεκμήρια. Hoc autem sufficere putant ut aliquid ad fidei assensum referatur; nimirum, si deducatur ex una propositione quam Deus in Verbo suo revelarit, & ex altera quae experientia, aut alia quadam ratione certa sit. Nec tamen propterea censent quicquid ad fidei assensum refertur, esse ejusdem omnino rationis & necessitatis. Nam ad fidem aliqua ratione pertinet quicquid testimonio divino ullo modo nititur. Sed sunt quaedam quae testimonio divino nituntur in solidum: alia vero quae ex parte quidem divino testimonio; ex parte vero humano sensu, testimonio, vel ratiocinio. Quae autem sunt prioris generis proculdubio majus aliquid habent, quam quae sunt posterioris.

Report a mistake in this passage