Theological Theses · §1198 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Doubt vs fear: determinate assent may remain with fear that things could be otherwise

Romans separate doubt (suspended judgment) from fear (firm assent that still allows the opposite).

Recognizing a familiar signature can be certain yet still admit fear of clever forgery.

Latin

VIII. Verum licet omnis certitudo dubitationem excludat, juxta mentem Doctorum Ecclesiae Romanae, non excludit tamen omnem formidinem. Nam secundum eorum doctrinam, aliud est dubitare, aliud vero formidare. Qui dubitat, ut jam dixi, judicium plane suspendit, & inter utramque partem contradictionis quasi neuter & medius haeret. Qui vero circa unam contradictionis partem judicium definitum & determinatum format, & statuit rem ita se habere; & simul tamen judicat fieri posse ut res aliter se habeat, ille non dubitare quidem, sed formidare proprie dicitur. Sic, exempli gratia, qui accepta syngrapha alicujus hominis ipsi noti nomen praeferente, postquam scripturae modum & literarum ductus atque figuras diligenter inspexit, determinate & absque haesitatione judicat illam esse illius hominis, de eo certus dici potest: & tamen simul judicat non impossibile esse quin daemon, aut aliquis exercitatus & insignis impostor tale quidpiam effingeret. Ac proinde juxta Scholae Romanae stylum, in eo quidem homine circa rem propositam non erit dubitatio, sed tamen circa istud non carebit omni formidine.

Report a mistake in this passage