Vasquez: fear can accompany determinate opinion; doubt is hesitation between both sides
Vasquez defines doubt as intellective hesitation between contradictories.
Fear is a reflex judgment that principles might fail—compatible with firm opinionated assent.
Latin
IX. Sic formidinem & dubitationem distinguit & explicat Vasquez: Omnis, inquit, formido sine dubitatione oppositae partis esse potest. Dubitatio enim est haesitatio intellectus inter utramque partem contradictionis, ita ut in neutra parte ei appareat convenientia extremorum inter se, in cujus cognitione assensus consistit. Formido autem non oritur ex dubio inter utramque partem contradictionis, si quidem esse potest cum determinato assensu opinionis: sed oritur ex judicio quodam reflexo, quo quis expendens principia, ex quibus deduxit assensum, judicat ea talis esse naturae, ut fortassis illud de quo est opinio in re aliter sit quam apparet: quod judicium esse potest extrinseca principia, & ita cum assensu determinato alterius partis reperiri supra monuimus. In primam secundae, Tom. 1. Disp. 200. cap. 8. sub finem.