Theological Theses · §1200 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Doubt taken strictly vs broadly: Romans sometimes call fear itself ‘doubt’

Proper doubt is more than fear, yet Romans often stretch ‘doubt’ to cover fear.

Strict doubt freezes assent; broad doubt can coexist with choosing one side.

Latin

X. Quamvis autem, juxta Doctores Ecclesiae Romanae, dubitatio, proprie loquendo, sit plusquam formido; neque omnis qui formidat propterea dubitet; quandoque tamen formidinem ipsam sub dubitatione comprehendunt, & ad significandam formidinem utuntur ipsa voce dubitationis. Adeoque, juxta ipsos, dubitatio bifariam sumitur. Primo stricte & proprie, secundo late atque improprie. Dubitatio priori modo sumpta significat eam animi dispositionem, per quam neutri parti assentiri quis audet; illi enim proprie dubii sunt, qui ita fluctuant ut nihil decernere audeant. At per dubitationem latius & improprie sumptam intelligitur ipsa quoque formido, quam interdum habemus de contraria parte, etiamsi uni parti assentiamur. Uti videre apud Bellar. de Justif. lib. 3. cap. 10. §. Dices ergo.

Report a mistake in this passage