Theological Theses · §1201 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Certainty of faith differs from certainty of hope

Faith-certainty hangs on God’s promise alone and excludes even fear.

Hope-certainty also weighs one’s own disposition, so it is only moral or conjectural and may retain some fear while still banishing fluctuating doubt.

Latin

XI. Denique distinguunt illi inter certitudinem fidei & certitudinem spei seu fiduciae. Certitudo fidei a solo Dei verbo & sola Dei promissione pendet, nec ullo alio fundamento nititur: ideoque ex suo genere absoluta est, & infallibilis, & omnem non modo dubitationem, sed formidinem etiam excludit. Certitudo vero spei, seu fiduciae, duplici fundamento nititur. Unum est ex parte Dei, quod est ipsa Dei promissio. Ex hoc respectu certitudo spei ipsam fidei certitudinem aequat. Alterum est ex parte hominis, quod est dispositio, qualem Deus in verbo suo exigit ut homo fiat promissi beneficii particeps. Ut enim aliquis legitime speret sive gratiae, sive gloriae dona, non sufficit ut certus sit promissiones divinas veras & firmas esse, sed praeterea requiritur ut in se sentiat & agnoscat conditiones illas, sub quibus Deo placuit gratiam & gloriam hominibus polliceri. Haec autem ex parte spei & fiducia nostra non habet certitudinem tantam quantam ipsa fides: sed certitudinem solummodo moralem sive conjecturalem, quatenus aliquis diligenter seipsum excutiendo atque examinando, colligit ex variis signis & animi sui motibus, se vera peccatorum poenitentia duci, & syncere Deum amare, aliaque praestare quae Deus a nobis postulat, ut bonis ab ipso promissis potiamur. Quae certitudo non est prorsus infallibilis, nec excludit omnem timorem & sollicitudinem, sed tamen ex animo tollit dubitationem atque anxietatem.

Report a mistake in this passage