Theological Theses · §1202 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Bellarmine: adversaries confuse faith-certainty with trust-certainty

Bellarmine charges Protestants with confusing faith-certainty and trust-certainty.

Trust is absolute on the promise side but only conjectural about one’s disposition, yet still enough for security; faith’s certainty touches intellect alone.

Latin

XII. Ita philosophatur hac de re Bellarminus, lib. 3. de Justif. cap. 2. sub finem, Deinde. Adversarii, inquit, ut fidem cum fiducia, ita certitudinem fidei cum certitudine fiduciae confundunt. Multum autem interest inter utramque certitudinem. Nam certitudo fidei, quae nititur sola Dei authoritate, omni ex parte dubitationem excludit. Certitudo fiduciae partim nititur divina promissione, partim propria dispositione: & quod attinet ad divinam promissionem, omnem similiter formidinem excludit, & est absolute, & simpliciter certitudo; quod attinet ad propriam dispositionem, non excludit quidem penitus formidinem, neque est certitudo simpliciter, sed secundum quid, & conjecturalis; tamen tanta est, ut satis esse possit ad securitatem gignendam. Quae eadem fusius persequitur atque amplificat ejusdem libri cap. 11. Quod autem. Ubi praeterea observat duplicem in spe certitudinem considerari posse: unam ex parte intellectus, quam modo verbis illius descripsimus; alteram ex parte voluntatis, quae est firma adhaesio voluntatis ad rem speratam: quae maxima esse potest, etiamsi ex parte intellectus non sit homo certus se rem illam consecuturum. Certitudo vero illa quae in fide est, solum intellectum afficit.

Report a mistake in this passage