Theological Theses · §1211 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Third and commonest opinion: only conjectural hope-certainty joined with some fear

The common Roman third view allows only conjectural hope-certainty of one’s justification.

Some fear remains, yet fluctuating doubt is expelled enough for peace of conscience—absent special revelation.

Latin

XXI. Igitur in Ecclesia Romana plurimum obtinet, & longe communior est tertia quaedam sententia, quae non tantum fidelibus negat certitudinem fidei circa propriam justitiam, sed etiam moralem illam certitudinem quae excludit omnem formidinem & timorem deceptionis, & nisi adsit quaedam specialis revelatio, locum hic habere vult eam solum certitudinem quam conjecturalem vocant, & certitudinem spei, seu fiduciae, quae cum quadam formidine & timore conjuncta est, sed tamen ex animo expellit dubitationem & fluctuationem, per quam quis non auderet judicare se Deo acceptum, & de peccatorum suorum remissione confidere, & proinde sufficit ad animum tranquillandum, & pacem conscientiae in fidelibus & justis gignendam.

Report a mistake in this passage