Even strong certainty keeps company with pious solicitude, not carnal security
Mature assurance still keeps a godly fear of solicitude.
Protestants cast out distrustful fear, not the watchful fear that wars against carnal security.
Latin
XXXVI. In eo quoque consensus est, quantacunque sit illa fiducia & certitudo, ad quam omnes fideles eniti & contendere debent, & ad quam qui sunt inter eos perfectiores perveniunt, illam tamen non omnem timorem expellere, sed esse quendam timorem qui cum eo compatiatur, & qui debeat ejus esse perpetuus comes. Etenim hic distinguunt Protestantium Theologi inter timorem dubitationis, sive diffidentiae, & inter timorem piae sollicitudinis, qui securitati carnali opponitur, cum quo jubemur nostram salutem operari. Illum foras mittit charitas, ex qua fiducia apud Deum oritur, hic vero cum spe & fiducia firmissime stat & conciliatur.