Theological Theses · §1227 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Assurance of one’s justification is not the same necessity as assent to articles of faith

Doubting a gospel article unbelief; doubting one’s own sincerity need not.

Protestants refuse to equate assurance of status with assent to the creed.

Latin

XXXVII. Praeterea juxta communem Protestantium doctrinam, ut clarum est ex iis quae superiori disputatione exposita fuerunt, certitudo quam quis habet de sua coram Deo justificatione non est ejusdem omnino rationis, cum certitudine illa quam habemus de fidei articulis, & dogmatibus illis quae verbo Dei expresse continentur, nempe, neque tanta est, neque paris necessitatis: cum pro infideli merito habeatur qui revocat in dubium an Jesus sit Dei filius; non vero statim quicunque dubitat an peccatorum suorum remissionem adeptus sit, quia pro certo statuere non audet suam fidem & poenitentiam satis veram & synceram esse. Adeoque hic quaestio non est, An eadem omnino fide qua fidei dogmata creduntur, teneatur quisque fidelis credere se esse in Dei gratia, seque vere regeneratum & justificatum esse; cum inter haec diversitatem quandam agnoscant Protestantes.

Report a mistake in this passage