Trust in pardon already obtained is not the formal act of justifying faith; hope of mercy is required
Justifying faith’s prior act is refuge-trust toward mercy, not assurance of pardon already sealed.
Trent itself requires hope of pardon in the disposing sinner—common ground Le Blanc presses.
Latin
XXXVIII. Nec etiam inter Scholam Romanam & Reformatam controversia est, An certa fiducia de impetrata a Deo peccatorum venia sit proprius, formalis, & specificus actus fidei justificantis, ratione cujus in Scriptura dicimur fide justificari. Neque enim id communiter asserunt Protestantes. Referunt quidem illi in peccatore poenitente & justificando, fiduciam de obtinenda peccatorum remissione a Dei per Christum misericordia, tanquam conditionem necessariam & praeviam ad justificationem, minime vero fiduciam de remissione illa jam impetrata. Sicut autem Protestantes ultro fatentur fiduciam de jam impetrata remissione peccatorum non esse illud per quod justificatur impius, sive aliquid ad ejus justificationem praevium: ita quoque Doctores Ecclesiae Romanae non negant ad hoc ut aliquis a peccato justificetur, necessariam esse in eo spem veniae, & fiduciam de obtinenda a Deo misericordia. Imo res est quam sanxit & definivit ipsa Tridentina Synodus, Sess. 6. cap. 6. Ubi inter alia docet homines ad justificationem disponi, Dum peccatores se esse intelligentes, a divina justitia timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore. Quod probat ex illo Christi dicto ad paralyticum, Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. Marc. 2.