Vasquez: private faith of the promise, with hope of pardon, is needed for justification
Vasquez requires more than catholic assent to general promises.
A private faith that God will not fail me—and hope of pardon—belongs to the disposition for justification.
Latin
XXXIX. Quibus consentanea sunt quae leguntur apud Vasquezium in 1.2. Tom. 2. disp. 200. cap. 4. Ubi diserte docet ad justificationem tum primam, tum secundam, non tantum conducere, sed necessarium esse, non solum fidem Catholicam dogmatum, historiae & promissionum, quae universe factae sunt; sed etiam fidem privatam promissionis, qua quisque credat sibi Deum non defuturum, neque negaturum auxilium efficax, & se tandem a Deo justificandum. Nam, inquit, si aliquis existimaret Deum sibi negaturum auxilium efficax ad salutem, omnis ad justificationem progressus & dispositio impediretur, ut manifeste constat. Inter reliqua enim necessaria ad justificationem primam debet esse spes veniae; haec autem sine fide peculiari esse non potest. Nam quamvis aliquis crederet ea quae universis promissa sunt, nempe, vere poenitentibus peccata remitti, & poenitentia aliisque operibus bonis a Deo obtineri veniam & justificationem: tamen, nisi etiam credat se iis operibus quae exercet a Deo veniam consecuturum, quae sane est fides peculiaris promissionis, non poterit hanc veniam sibi a Deo sperare, ac proinde neque justificationis compos erit, siquidem spes non minus necessaria est dispositio ad justificationem quam fides.