Cologne Catholics once spoke like some Protestants about certain belief of personal pardon
Even sixteenth-century Cologne Catholics once urged certain personal belief of pardon.
Le Blanc notes both Rome and many Reformed now refuse to make already-granted reconciliation the prior act of justifying faith.
Latin
XL. Verum est quidem Protestantes nonnullos sic loqui de illa persuasione quam fideles habent de gratia Dei & remissione peccatorum suorum, quasi in ea proprie consisteret fides justificans: sed eodem etiam modo loquuntur quidam quos Schola Romana pro Catholicis habet. Nam in libro edito a Canonicis Coloniensibus Anno 1536. in Concilio quodam Provinciali, qui liber Enchiridion Coloniense vocatur, haec expressa verba leguntur, Non jubemus ut perpetuo de justificatione & acceptatione sua dubitent homines, &c. Fatentur enim verum esse ad justificationem hominis omnino requiri ut homo certo credat, non tantum generaliter quod propter Christum vere poenitentibus remittantur peccata, sed quod ipsimet homini credenti remissa sunt propter Christum per fidem, &c. Quibus consentit liber qui dicitur Antididagma, & cujus authores sunt iidem Colonienses. Dicunt enim authorem illi, titulo de Justificatione, Nos justificari per fidem, qua absque dubitatione firmiter confidimus nobis qui veram poenitentiam habemus, peccata nostra propter Christum esse remissa. Ac quemadmodum Doctores Ecclesiae Romanae aliud jam hac de re sentiunt, sic rem eandem aliter explicant plerique saltem Theologi Ecclesiae Reformatae, nec inter actus fidei ad justificationem coram Deo praevios ponunt, ut diximus, persuasionem de facta jam nostri cum Deo reconciliatione, sed solum fiduciam de illa obtinenda.