Theological Theses · §1231 · Louis Le Blanc de Beaulieu

The real dispute: is assurance a certainty of faith or of hope?

The real clash is nomenclature and grade: divine-faith certainty versus hope’s moral or conjectural certainty.

Rome (almost unanimously) ranks status-assurance below article-faith; Protestants commonly call it faith’s certainty.

Latin

XLI. Igitur eo redire videtur controversia quae hic inter Protestantes & Romanenses intercedit, An scilicet, certitudo quam fideles Christi gratiae participes habere possunt & debent de sua coram Deo justificatione, sit certitudo Fidei divinae; An vero solum certitudo alterius generis, & alio nomine vocanda. Prius affirmant communi consensu Protestantes: posterius, paucissimis exceptis, Schola Romana, juxta quam ista certitudo non est fidei, sed spei, seu fiduciae, cui competit certitudo certitudine fidei inferior, moralis, scilicet, vel conjecturalis, quae aliquid minus est quam certitudo moralis stricte dicta, quae gravi prorsus argumento & authoritate nititur, cum conjecturalis ex signis probabilibus colligatur; quanquam certitudo illa conjecturalis saepe latiori sensu moralis etiam dicitur.

Report a mistake in this passage