Theological Theses · §1232 · Louis Le Blanc de Beaulieu

What Rome means in denying assurance the certainty of faith

Rome’s denial often means: status-assurance lacks the firmness and necessity of creed-articles.

Both sides still allow a syllogism from gospel promise plus sincere inward faith-signs.

Latin

XLII. Verum hic est animadvertendum non eadem mente, nec eodem sensu, a Romanensibus negari certitudinem de qua hic agimus esse fidei divinae, quod istud communiter a Protestantibus affirmatur. Quando enim Doctores Ecclesiae Romanae negant fideles & justos fide divina certos esse quod sint in Dei gratia, id solum sibi volunt istud ab iis nec tanta firmitate, nec etiam tanta necessitate credi, quanta credi possunt & debent fidei articuli in verbo Dei expresse revelati, quod facile concedunt Scholae Reformatae Doctores, ut pluribus expositum est superiori disputatione. Quod autem nihilominus certitudinem istam dicunt esse fidei divinae, inde est quod putant ad fidem divinam pertinere non tantum ea quae solo Dei verbo nituntur, sed etiam illa quae ex verbo Dei colliguntur, adjunctis aliis quae vel humano sensu & experientia, vel alia quadam ratione nota sunt, licet haec posteriora partim ex Dei verbo, partim aliunde deducta prioribus illis certitudine cedant. Jam vero qui fide viva veraque Christo insiti sunt certo colligere possunt se justificatos & Deo gratos esse, ex generalibus verbi Dei pronunciatis, quibus asseritur Corde credi ad justitiam, &, Credenti suam fidem ad justitiam imputari, adjuncto interno sensu & experientia, qua quis sentit se non ficte, sed syncere in Christum credere, seque fiduciam in Deo collocare, & illius amore duci, quae sunt certa fidei vivae signa & indicia. Quod ipsum ultro fatentur Scholae Romanae Theologi.

Report a mistake in this passage