Much of the fight is logomachy over calling assurance divine-faith certainty
Shared foundations, quarreling labels: Protestants still say ‘divine faith’; Rome refuses because of the weaker experiential premise.
Le Blanc flags a classic verbal dispute under the syllogism’s weaker-part rule.
Latin
XLIII. Unde jure merito videri potest hic multum esse logomachiae, & verbalis contentionis; quandoquidem non eodem sensu negant & affirmant Doctores utriusque communionis certitudinem fidei divinae inesse illi persuasioni, quam qui fide per charitatem operante praediti sunt habere possunt & debent de sua coram Deo justificatione. Cum enim inter utrosque conveniat unde nascatur, & quibus fundamentis nitatur illa certitudo, nempe, altera propositione diserte & clare verbo Dei expressa, altera vero quae nobis innotescit conscientiae nostrae testimonio, & interno quodam sensu, quo fidem & poenitentiam propriam percipimus, Protestantibus talis certitudo videtur dici posse fidei divinae, quia Dei testimonio, etiamsi non solo nititur; Romanensibus vero contrarium videtur, quia non nititur solo Dei testimonio, sed altera propositione, quae non aeque certa est, ac illa quae expresse verbo Dei traduntur: juxta Philosophos autem in Syllogismis conclusio censetur sequi partem debiliorem.