Theological Theses · §1234 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vega allows calling it faith’s certainty if not equated with catholic dogmatic certainty

Vega softens the label: call it faith’s certainty if you refuse equality with catholic dogma.

Trent (on his reading) blocks ‘certainty of faith,’ not every knowing ‘through faith.’

Latin

XLIV. Neque tamen illi ipsi Scholae Romanae Doctores qui certitudinem istam nolunt dici fidei divinae, multum repugnant quin nomen istud ei tribuatur, modo non aequiparetur certitudini fidei illius quam Catholicam & dogmaticam vocant. Id videre est apud Vegam, qui concedit propter Ecclesiae pacem hanc certitudinem posse commodo sensu certitudinem fidei appellari, quia a fide divina bona ex parte profluit; & ad eam fides mediate concurrit, & qui certi sunt de sua justitia, certitudinis ejus bonam partem fidei debent. Nisi enim, inquit, per fidem assentirentur illis majoribus illis propositionibus de fide, Facienti quod in se est Deus non denegat gratiam; Convertens se ad Deum toto corde, invenit & obtinet gratiam ipsius, Nunquam illi certitudinem aliquam haberent de sua gratia, &c. Additque per fidem sciri posse, An simus in gratia; neque id negare Conc. Tridentinum, sed tantum negare sciri hoc posse certitudine fidei: nimirum haec duo distinguit, scire per fidem, &, scire certitudine fidei; Et prius hic vult habere locum, non vero posterius, juxta Conc. Tridentini mentem. In Conc. Trident. decret. de Justif. lib. 9. cap. 47.

Report a mistake in this passage