Vasquez elsewhere ranks believing oneself justified as a species of private faith
Vasquez’s anti-Catharinus zeal sits oddly beside his own ‘private faith’ taxonomy.
He lists believing oneself justified among non-catholic faith-species tied to God’s gift.
Latin
XLV. Sed quod mirum est ille ipse Vasquez, qui tam operose refutat Catharinum, certitudinem fidei divinae justis de sua gratia tribuentem, disputatione supra saepius allegata, alibi tamen ex professo docet, & probare contendit fidei nomen & rationem convenire illi persuasioni, qua quis credit se justificatum esse, quam vult esse quandam fidei speciem a Catholica, sive dogmatica distinctam. Nam fidei privatae, quae Catholicae opponitur, & quae non convenit omnibus, sed aliquibus tantum, cujusque objectum toti Ecclesiae ad credendum propositum non est, enumerans varias species, dicit ad eam pertinere fidem, qua aliquis credit se justificatum esse. Postquam enim primam in eo ordine collocavit fidem, qua aliquis credit ea quae sibi peculiariter revelata sunt; secundam vero fidem miraculorum subjungit, Tertia fides est huic similis, nempe, qua quis credit se a Deo consecuturum aliquid quod tamen sibi soli specialiter promissum non est, ut cum quis credit se habiturum auxilium congruum ad justificationem, & perseverantiam, se etiam aeternam salutem adepturum, quia sibi gratia Dei efficax non denegabitur. Hujus etiam generis est fides, qua quis credit se a Deo per orationem obtenturum id quod petit, vel spirituale, vel temporale ad spiritualia pertinens. Addamus etiam fidem qua quis credit se justificatum esse. Haec enim etiam ad donum Dei pertinet, si homo id credat sicut oportet. In 1.2. Tom. 2. Disp. 200. cap. 4.