Theological Theses · §1236 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Even amid equivocation, a real split remains vs. those who allow only conjectural certainty

Word-fights with moral-certainty Romanists can be largely verbal.

The hard disagreement is with conjectural-only doctors who never shut out fear of deception.

Latin

XLVI. Quaecunque autem aequivocatio lateat in ista voce certitudo fidei, quae in Schola Rom. strictius, pro sola certitudine quam articulis fidei, sive expresso Dei verbo praebemus: Apud Protestantes vero latius usurpatur, & extenditur ad ea quae non ex solo Dei verbo proxime & immediate, sed ex aliis etiam aliunde notis deducuntur, ac proinde jure merito videri possit certamen solum de vocibus esse, inter Protestantes & eos Scholae Rom. Theologos qui agnoscunt in fidelibus reperiri posse certitudinem tantam de accepta gratia, ut excludat omnem formidinem, licet istam certitudinem non fidei divinae, sed moralem solum dici velint, nihilominus aliquod reale dissidium manet, inter eosdem Protestantes, & Doctores illos Ecclesiae Rom. qui volunt, absque quadam speciali revelatione, locum hic habere posse certitudinem tantum conjecturalem, quae sit jam dicta morali inferior, nec ut illa omnem formidinem deceptionis excludat, a quo vehementer omnes Protestantes abhorrent.

Report a mistake in this passage