Theological Theses · §1237 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Roman doctors still admit true fixed assent that yields peace—and redefine leftover fear

Rome grants fixed, peace-giving assent that one is in grace.

Their leftover ‘fear’ is about knowledge itself: I am not deceived—yet I do not believe deception is impossible.

Latin

XLVII. Et tamen dissidium istud obscurius redditur, si consideremus quae partes dissidentes, dum inter se disputant, hinc & inde proferunt. Quandoquidem omnes Doctores Ecclesiae Romanae hic admittant veri nominis certitudinem, quae consistit in vero determinato, & fixo assensu, qui excludit omnem fluctuationem, & haesitationem, nec animum dubium & suspensum relinquit: & tantam in homine fideli fiduciam, ut sufficiat ad pacem & tranquillitatem animi, & spirituale gaudium, & hominem securum reddat de Dei gratia: adeoque fatentur bonos fideles certissime credere se esse in gratia, nec se falli in hac sua opinione; & formidinem illam, quae cum ista fidelium persuasione consistit, aiunt in eo constituendam esse, quod boni isti fideles credunt quidem se in eo non falli, sed tamen non credunt se falli non posse; talem quippe certitudinem propriam esse solius fidei divinitus infusae.

Report a mistake in this passage