Reformed also refuse creed-grade certainty and keep Calvin’s struggle with unbelief
Reformed refuse to equate status-assurance with creed-assent and keep watchful fear.
Calvin’s Antidote—faith fights unbelief—lets Le Blanc draw the parties near.
Latin
XLVIII. Doctores vero Scholae Reformatae fatentur certitudinem quam habent fideles quod ipsorum fides & poenitentia vera & syncera sit, & ex consequenti quod sunt coram Deo justificati, non aequare certitudinem, quae requiritur in assensu quem articulis fidei debemus, & quo credere tenemur Christum esse Dei filium, & Mundi servatorem. Non negant etiam esse quendam timorem piae sollicitudinis securitati carnali oppositum, qui nunquam a fidelibus in hac vita abesse debet: imo saepe fideles de gratia Dei erga se dubitare atque formidare, neque hoc obstare tamen quominus fideles & justi maneant; adeoque non improbant Calvini verba quae leguntur in Antidoto Conc. Trid. ad Sess. 6. ubi loquens de eo quod experiuntur fideles in recognoscenda erga se gratia, Nec certe, inquit, dum fidem docemus esse debere certam & securam, eam certitudinem aliquam imaginamur, quae nulla tangitur dubitatione, nec securitatem, quae nulla inquietudine sollicitatur, quin potius dicimus perpetuum esse fidelibus certamen cum sua ipsorum infidelitate. Tantum abest, ut eorum conscientias in placida aliqua quiete collocemus, quae nullis omnino turbis interpellatur. Item, Sentit hanc in se divisionem suam pectus, quod partim ob divinae bonitatis agnitionem suavitate perfunditur: partim ob suae calamitatis sensum amaritudine angitur, & ob suae iniquitatis testimonium trepidat, & mortem exhorrescit; quae variatio ex fidei imperfectione contingit. Quae certe dum utrinque conceduntur atque proferuntur, in eo videntur partes dissidentes proxime ad se invicem accedere.