Theological Theses · §1239 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Stapleton-style residual fallibility does not make every non-faith assent fearful

Grant Stapleton’s fallibility note about self-judgment—deny that it makes ordinary certainties ‘fearful.’

Only God’s speech yields impossibility-of-falsehood; that bar would absurdly frighten snow-white and geometry.

Latin

XLIX. Et certe si Doctores Ecclesiae Romanae, quum dicunt certitudinem de qua hic quaestio est, non esse sine aliqua formidine, non aliud intelligunt quam quod, dum homo fidelis & pius credit se esse in gratia, credit quidem se in eo non falli, non tamen credit se falli non posse, quia facile contingit errare & falli in judiciis quae de seipsis ferunt; quomodo videtur formidinem istam explicare Thomas Stapletonus: facile concedemus certitudinem quam habent fideles de sua justitia, conjunctam esse cum tali judicio: sed negamus hujusmodi judicium sufficere ad hoc, ut assensus aliquis dicatur non esse sine formidine. Nam recte agnoscit ipse Stapletonus tale judicium abesse a solo assensu, quem per fidem verbo Dei praebemus, non vero ab ullo alio assensu. Quoniam, dum fidem Deo loquenti adhibemus, non solum judicamus verum esse quod dicit, sed simul impossibile esse ut verum non sit, quia impossibile est mentiri Deum, qui est ipsa veritas. Quando vero judicamus verum esse quod sensus, ratio, vel humanum aliquod testimonium nobis persuadet, non possumus ita judicare impossibile simpliciter esse ut in eo fallamur, quia omnis homo mendax, & ratio saepissime fallit, & sensibus potest multis modis illudi: nec denique impossibile est ut aliquid verum non sit, hoc ipso quod percipitur sensu, aut ratione colligitur, aut quotlibet humanis testimoniis confirmatur: sicut fieri nequit ut verum non sit quod Deus testatur, hoc ipso quod a Deo testimonium habet. Adeoque quilibet assensus, non modo moralis, aut conjecturalis, sed etiam qui ratione nititur, & experientia, formidinem adjunctam haberet; quod nec verum est, nec dicunt Doctores Ecclesiae Romanae. Quis enim dicat non sine formidine credi quod nix alba sit, ignis calidus, & glacies frigida; aut quod omne triangulum habeat tres angulos aequales duobus rectis; imo quod Augustus olim Romae imperaverit: quoniam nulla est tam constans inter homines fama, nulla demonstratio, nulla perceptio sensuum, quae mereatur tam certum assensum, quam Dei ipsius loquentis authoritas.

Report a mistake in this passage