Vasquez’s standing ‘perhaps otherwise’ judgment cancels even conjectural certainty
A live ‘perhaps I’m wrong’ veto is incompatible even with conjectural certainty.
Ordinary moral certainty says ‘doubtless thus,’ while still admitting absolute possibility otherwise.
Latin
L. Si vero dicatur aliqua formido deceptionis nunquam abesse a certitudine quam fideles habent de sua justitia, quia cum illa semper stat judicium istud, Fortasse oppositum in re est, &, Forte res habet aliter quam opinor, prout formidinem illam exponit Vasquez; dicimus tale judicium pugnare cum quacunque certitudine quae veri nominis sit, non excepta morali, sive conjecturali. Etenim omnis certitudo, etiam moralis, sive conjecturalis, excludit fluctuationem & haesitationem, fatentibus ipsis Scholae Romanae Doctoribus, nec reperitur, nisi in assensu fixo & determinato, quorum ita se habere judicamus. Qui vero opinans atque conjiciens quod res eo modo se habet, nihilominus judicat fortasse eam aliter se habere, non caret hac in parte haesitatione, & fluctuatione; & licet ad unam partem magis inclinet, non tamen habet ad eam assensum fixum atque determinatum, ac proinde non habet, vel minimum illum certitudinis gradum, qui reperitur in certitudine quam conjecturalem appellant. Conjicit ergo ille, suspicatur atque opinatur, nullo vero modo certus est. Cum enim aliquis certo colligit & statuit, ex variis signis atque indiciis, rem sic, vel secus, se habere, ut, exempli gratia, hunc & illum aegrotum hydrope, vel phthisi laborare; hanc epistolam, ab eo amico, vel cognato, missam vel scriptam esse; non amplius apud se dicit, Fortasse non ita est, sed, Proculdubio res eo modo se habet, nec ratiocinatur in judicando eam aliter se habere: quamvis simul judicet, absolute loquendo, non impossibile esse, ut sese aliter habeat.