Complaint: Roman doctors are not consistent when answering Protestant charges
Under Protestant fire Rome grants peace-giving moral or conjectural certainty and a duty to pursue it.
Le Blanc’s complaint is inconsistency with how they speak when on the attack.
Latin
LI. Sed quod maxime querimur illud est, Ecclesiae Romanae Doctores in hac quaestione non satis sibi ipsis constare. Nam quum Protestantium argumentis, aut accusationibus, ipsis occurrendum est, testantur se non negare fidelibus & justis omnem de gratia Dei certitudinem: se quidem hic non agnoscere certitudinem illam quae fidei divinae dicitur, sed tamen admittere certitudinem aliam inferioris generis, nempe, moralem, juxta quosdam, quae in perfectioribus formidinem excludat: aut saltem, juxta plures, conjecturalem, quae semper cum aliqua formidine juncta sit, nisi adsit specialis quaedam revelatio: Et istam tamen tantam, ut non sinat hominem haesitare atque fluctuare, nec illum ancipitem & suspensum relinquat, & sic abunde sufficiat ad conscientiae pacem gignendam & fovendam, & hominem spirituali laetitia mulcendum. Adeoque palam affirmant fideles, pios & justos non debere de sua justitia, & remissione peccatorum suorum ambiguos & dubios haerere, verum certam de illa concipere fiduciam, quam si nondum adepti sint, eorum officium est ad eam precibus & votis frequentibus, & studio bonorum operum contendere.