Yet against Protestants they argue believers cannot safely judge their faith sincere
In polemic they stress radical uncertainty about one’s own sincerity.
Self-examination, they say, yields many grounds for doubt—and rashness if one settles the question.
Latin
LII. Verum, ut supra notavimus, quando adversus Protestantes disputant, & eorum sententiam refellere conantur, multa proferunt argumenta quibus probare contendunt, fideles non esse certos de adepta justitia, ipsos nescire an sint in gratia, & an Dei odio, vel amore digni sint, eos qui convertuntur & poenitentiam agunt dubios & ambiguos esse de remissione peccatorum suorum, & dum fideles propriam conscientiam excutiunt, & inquirunt an habeant fidem vivam & synceram, & poenitentiam veram, multa se iis dubitandi argumenta offerre, nec sine temeritate judicare & statuere posse, quod ipsorum fides & poenitentia habeat eas veritatis & synceritatis notas, quas Deus necessario in justificandis exigit.