Theological Theses · §1243 · Louis Le Blanc de Beaulieu

They reconcile by narrowing ‘uncertain’ to lack of divine-faith certainty, and ‘doubt’ to fear

Their harmonizing move: ‘ignorant’ means lacking divine-faith certainty; ‘doubt’ means fear.

Le Blanc calls that either contradiction or verbal abuse.

Latin

LIII. Qua in re aut sibi aperte contradicunt, aut vehementer vocibus abutuntur. Dicunt quidem ut ista inter se concilient, ut jam quoque fuit a nobis observatum, quum aiunt homines justos incertos esse, nescire, ignorare an sint in gratia, mentem suam esse quod ea de re non habeant certitudinem fidei divinae, neque istud sciant & cognoscant, quomodo res fidei noscuntur: Caeterum, dum ita loquuntur, se nolle a fidelibus & piis excludere notitiam & certitudinem moralem, aut conjecturalem, de sua apud Deum gratia atque justitia. Et similiter quum tribuunt fidelibus aliquam dubitationem de propria gratia, se non intelligere dubitationem proprie sic dictam, per quam aliquis neutri parti contradictionis audet assentiri, sed dubitationem quandam latius sumptam, quae alias in Scholis formido dici solet.

Report a mistake in this passage