Theological Theses · §1244 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Absurd to call someone ignorant of what he knows by sense, proof, or common fame

Lack of divine-faith certainty does not license the word ‘ignorance.’

Demonstration, sense, and common fame still yield knowledge in ordinary speech.

Latin

LIV. Sed absurde omnino, & contra rationem dicitur aliquis hoc vel illud nescire, & de eo incertus esse, propterea quod de eo fide divina certus non est: Nam sic dici possemus illa ipsa nescire, ac de iis incerti esse, quae demonstratione tenemus, sicut, terram esse sole minorem, aut quae percipimus sensu, ut saccharum esse dulce; vel quae testatur fama constans, ut Romanos olim hisce provinciis imperasse, & Homerum atque Virgilium fuisse Poetas insignes, quoniam de nullo istorum fide divina nos certos reddit. Quis tamen ferat dicentem quod ista incerta sint, aut quod aliquid horum, & similium, a peritis & doctis ignoretur atque nesciatur?

Report a mistake in this passage