Theological Theses · §1245 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Nor may we say a physician or letter-reader ‘does not know’ what signs have settled

Settled medical and documentary judgments are still knowledge in common speech.

Le Blanc’s analogies press Rome’s ‘nescire’ rhetoric as verbal inversion.

Latin

LV. Imo non videretur vim vocum invertere, & contra communem hominum sensum loqui, qui diceret quempiam de iis dubitare, atque incertum esse, eaque nescire atque ignorare, quae tamen ex variis signis certo colligit, quaeque vere atque determinate judicat ita esse? An quaecunque signa atque indicia indicent aegrum pleuritide, vel arthritide laborare, de eo tamen semper poterit dici medicus incertus & dubius? An qui syngrapham, sive epistolam ab amico, vel noto accipit, quaecunque signaturae & testimonia concurrant, ut judicet illam ejus esse, eumque revera de hoc certum reddant, nihilominus simpliciter istud nescire dicendus est?

Report a mistake in this passage