Theological Theses · §1257 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Gerson: every offense against God is of itself deadly; veniality is mercy

Gerson and allies: every sin could justly earn eternal death; milder imputation is God’s clemency, not the act’s own mildness.

He concludes that any offense against God is of itself deadly and cuts off from glory under justice’s rigor.

Latin

XI. Etenim nonnulli sunt inter Doctores Ecclesiae Romanae, & quidem non infimae notae, qui docent omnia peccata juste a Deo morte aeterna puniri posse; quod vero quaedam eorum ad poenam solummodo temporalem imputantur, nec mortis aeternae reatum in peccantem inducunt, & idcirco a peccatis mortalibus distinguuntur, id tribuendum esse Dei clementiae atque indulgentiae, quae hac in parte toto suo jure erga hominem uti non vult. Haec est sententia Joannis illius Gerson, qui ante annos plus minus ducentos sexaginta Academiae Parisiensis Cancellarius fuit, & inter Theologos Sorbonicos celeberrimus, quam prolixe tradit & tuetur in tractatu quem inscribit de Vita Spirituali, lectione prima. Ubi agens de quidditate & quantificatione peccatorum, ut loquitur, hanc ponit conclusionem, Omne peccatum, pro quanto est offensa Dei, & contra legem ejus aeternam, est de sua conditione & indignitate mortiferum, secundum rigorem justitiae, & a vita gloriae separativum.

Report a mistake in this passage