Gerson’s proofs: any offense outweighs even annihilation
Gerson argues any offense against God can justly draw death—even annihilation—because no penalty matches that evil.
Better suffer any punishment than commit the slightest offense against God; else offense could become licit to avoid death.
Latin
XII. Atque hanc suam sententiam in sequentibus multis argumentis confirmat. Nam omnem offensam in Deum de se mortiferam esse probat ex eo quod potest juste a Deo puniri poena mortis, tam temporalis quam aeternae; imo annihilationis poena. Et hoc quia nulla poena talis ita mala est, quantum mala est quaevis offensa Dei. Mortem autem & annihilationem non esse tam malam, quam ipsam Dei offensam, inde deducit, quod potius toleranda esset omnis mors poenalis & annihilatio, quam committenda quantumlibet parva offensa in Deum, quoniam opposito dato, dari posset casus in quo offensa Dei licite fieri posset. Nempe, si aliter vitari non posset mors & annihilatio.