Thanksgiving owed that venials are not imputed unto death
Even venials, for Gerson, deserve thanks that God does not impute them unto death—as with remitted mortals.
He extends the same mercy-logic toward our righteousnesses as filthy rags apart from grace.
Latin
XV. Tertium autem ejus corollarium sic habet: Obligamur Deo ad gratificationem, & gratiarum actionem, ex hoc quod peccata nostra venialia non imputat ad mortem, sicut tenemur ex remissione mortalium; quoniam utrobique concurrit misericordia Dei, non imputans peccata, nisi ad poenam temporalem, quae de sua indignitate imputabilia sunt ad mortem, unum de possibili, aliud de lege statuta. Imo forsan ita diceretur de omnibus justitiis nostris; quae quantum de se sunt, sunt sicut pannus menstruatae; praesertim post peccatum, aut absente gratia.