Theological Theses · §1262 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Fisher of Rochester: agrees veniality is of mercy; difference is grace-flight

Fisher grants Luther that ‘venial’ is of mercy, yet marks the real divide: mortal drives out grace and sets one in God’s hatred; venial does not.

Strictly judged, venial may be damnable—but that does not make it mortal in Fisher’s sense.

Latin

XVI. His consentanea docet Joannes Roffensis in Anglia Episcopus, in refutatione assertionis Lutheranae, ad articulum trigesimum secundum. Ubi postquam induxit Lutherum dicentem, veniale peccatum non natura sua, sed Dei misericordia tale esse, subjungit, Quod veniale peccatum solum ex Dei misericordia tale sit, in hoc tecum sentio. Sed quoniam & nos mortale quoque peccatum per Dei misericordiam fieri posse veniale credimus, vellem apertius nobis exponeres quid ipse discriminis arbitreris inter mortale & veniale peccatum statui debere. Illud vero discrimen ipse postea in eo constituit, quod mortale protinus effugit ab animo gratiam, & in odio Dei constituit ipsum peccatorem; at veniale non ita. Et paulo post concedit veniale peccatum esse damnabile; si districte judicetur. Inde vero negat sequi veniale peccatum mortale esse. Nam, inquit, mortale peccatum fugat a nobis gratiam, propter quam & merito damnandum venit, non autem identidem veniale. Quod discrimen abunde satis est, ut veniale dici mortale nequeat.

Report a mistake in this passage