Theological Theses · §1298 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Ames and Crocius: sin that wastes the conscience vs sin that does not

Reformed schools (Ames, Crocius) split sins that waste the conscience from those that do not.

Conscience-wasting sin cannot share true piety; infirmity-slips can remain in a godly good conscience.

Latin

XXI. Huc facit distinctio peccati in Reformatorum Scholis usitata, qua distinguitur peccatum in illud quod conscientiam vastat, & in illud quod non vastat conscientiam. Quae distinctio habetur apud Gul. Amesium & Lud. Crocium. Etenim per peccatum vastans conscientiam intelligitur illud quod cum vera pietate, & bona conscientia consistere non potest: per peccatum vero quod non vastat conscientiam, illud quod ex infirmitate & negligentia commissum reperiri potest in eo qui & vere pius est, & bonam habet erga Deum conscientiam. Ames. in Medulla Theologiae, lib. 1. cap. 14. num. 11. Lud. Croc. in Syntag. Sacr. Theolog. lib. 3. cap. 38. num. 23. & 24.

Report a mistake in this passage