Davenant: conscience-wasting falls are singularly mortal; defects in good works are not
Davenant: singularly mortal are falls that wound the conscience and bind believers under death-guilt.
Flaws mixed into good works, though truly sinful by law’s rigor, are not appropriately called mortal.
Latin
XXIX. Simili modo videtur explicare distinctionem peccati in mortale & veniale, Joannes Davenantius Episcopus Sarisburiensis. Nam mortalia vocat ratione singulari peccata illa graviora quae conscientiam vastant, & novo mortis aeternae reatu constringunt fideles ipsos qui in ea labuntur, eosque, quamdiu ab iis non resurgunt, ineptos reddunt qui in regnum coelorum ingrediantur. Ad quod genus peccatorum non pertinere docet defectus qui bonis ipsorum operibus adhaerent atque intermixti sunt, licet peccati rationem habeant, & juxta summum legis rigorem mortem mereantur. Unde concludit ejusmodi defectus, peccata mortalia appropriate dici non debere. Ut apud ipsum videre est, De Justitia actuali, cap. 35.