Theological Theses · §1307 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Davenant’s triple ‘mortal’: irremissible Spirit-sin; remissible kingdom-barring guilt

Davenant’s first mortal: only the Spirit-sin’s irrevocable death-desert.

Second: remissible yet kingdom-barring guilt—Paul’s flesh-work catalogs until repentance restores life.

Latin

XXX. Notandum est, inquit, peccatum dici posse mortale, vel mortiferum tripliciter. Primo quod trahit secum meritum aeternae mortis absolutum, certum, & irrevocabile. Hoc sensu peccatum in Spiritum Sanctum solummodo habetur mortale. Secundo usitate vocatur mortale peccatum quod peccantem involvit reatu mortis aeternae, sed remissibili, quodque illum partem in regno Dei habere non sinit, donec per poenitentiam ad vitam redeat. Hujusmodi sunt illa omnia quae recensentur ab Apostolo 1 Cor. 6. Nolite errare, neque fornicatores, &c. regnum Dei possidebunt. Eadem doctrina Galat. 5. repetitur, Manifesta sunt opera carnis, quae sunt adulterium, fornicatio, &c. qui talia agunt regnum Dei non consequentur.

Report a mistake in this passage