Baron’s fourth assertion: some regenerate sins rightly called venial under the gracious covenant
Under the gracious covenant Baron names some regenerate sins ‘venial’: they do not cut kingdom-hope or prior favor-degree.
He classes involuntary lust-motions, work-adhering blemishes, and small-matter faults—backed by James, John, and Ecclesiastes on universal stumbling.
Latin
XXXVI. Quarta vero ejus assertio haec est, Quaedam regenitorum peccata recte dicuntur venialia; quia juxta gratiosum Dei foedus, & paternam benignitatem, non excludunt illos a spe regni coelestis, aut ab eo favoris gradu quo prius a Deo diligebantur. Cujusmodi pec-cata dicit esse rebelles & involuntarios concupiscentiae motus; item defectus & naevos, qui bonis renatorum operibus adhaerescunt. Denique ea quae ex materiae parvitate venialia vocantur; quia videlicet in re levi, aut minoris momenti committuntur. De quibus peccatis Scripturam loqui censet Jac. 3. In multis offendimus omnes, & 1 Joh. 1. Si dixerimus nos peccatum non habere fallimus nos ipsos, & veritas in nobis non est, & Ecclesiastae 7. Non est homo justus in terra, qui faciat bonum & non peccet.