Theological Theses · §1314 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Baron’s fifth–sixth: non-exclusion is from mercy; comparative lightness explains why some are venial

Absolutely, non-exclusion from favor is mercy, not the sin’s nature.

Comparatively, lighter regenerate faults are lighter in themselves—so grace’s covenant punishes them more mildly than conscience-wasting atrocities.

Latin

XXXVII. Postea vero quintam & sextam assertionem his verbis enunciat, Quod hujusmodi regenitorum peccata eos non excludant a favore Dei, & a spe regni coelestis, id simpliciter & absolute habent, non ex natura sua, sed ex Dei misericordia. Si vero peccata regenitorum leviora comparative considerentur, (hoc est, si conferantur cum eorundem peccatis gravioribus,) sique quaeratur cur illa potius quam haec sint venialia, & a favore Dei non excludant? dicendum est ea ex se & sua natura hoc habere. Etsi enim, inquit, absolute loquendo, haec peccata sunt gravia, comparative tamen levia sunt: & haec comparativa eorum levitas, quae in ipsorum natura est fundata, procul-dubio est ratio, ob quam Deus voluit ea sub foedere gratiae clementius punire, quam atrocia & conscientiam vastantia peccata.

Report a mistake in this passage