Theological Theses · §1315 · Louis Le Blanc de Beaulieu

First difference: avoidability—habitual and assisting grace can shun atrocities, not daily lighter faults

Baron’s first cut: avoidability under grace.

Habitual plus assisting grace can keep the regenerate from Paul’s listed atrocities; daily ‘venial’ slips no saint outruns for life.

Latin

XXXVIII. In sequentibus autem prolixe recenset varia discrimina inter peccatum quod mortale, & inter illud quod veniale vocat. Et primo quidem dicit peccata mortalia a venialibus differre ratione evitabilitatis, hoc est, ratione virium quas per Dei gratiam habemus ad ea vitanda. Potest enim, inquit, homo regenitus vi & subsidio gratiae, partim internae, seu inhaerentis, quae habitualis dicitur, partim externae seu assistentis, quam gratiam auxilii specialis vocant, potest, inquam, vitare illa carnis opera manifesta, illa peccata atrocia, quae 1 Cor. 6. 9, & 10. & Galat. 5. 19, 20, 21. recensentur. Illa vero leviora peccata, quae venialia vocantur, nullus sanctorum per eam gratiae mensuram quam Deus iis in hac vita admetiri solet, diu vitare potest, nedum toto tempore vitae suae.

Report a mistake in this passage