Mortal guilt needs special confession and sorrow; venial mostly covered by general humble acknowledgment
Mortal guilt: name it, confess it, grieve it specially.
Most venials hide from us—so a humble general corruption-plea (‘cleanse me from secret faults’) can cover them, without canceling special sorrow for noticed slips.
Latin
XLIV. Deinde, quia ad expurgandum peccatorum mortalium reatum requiritur specialis eorum agnitio & confessio, specialis item dolor & contritio. At pro venia-lium maxima parte expurganda acceptatur generalis, sed humilis, seria, & dolorosa nostrae corruptionis agnitio, adjunctam habens generalem illam deprecationem, Ab occultis munda me. Propterea quod leviora illa & quotidianae incursiones delicta, multo maxima ex parte scientiam nostram fugiunt. Licet ea hujus generis peccata, quae a nobis observantur, speciatim quoque agnoscenda atque deploranda sint.