Theological Theses · §1322 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Mortal repentance must be perfectly practical cessation; venial repentance cannot be

Mortal repentance must actually quit the whole class—or grace and glory are lost (Paul’s vice-lists).

Venial repentance cannot be ‘perfectly practical’ in that sense: no one lives without such faults, yet the godly are not thereby damned.

Latin

XLV. Tertio denique, quia poenitentia ad peccatorum mortalium remissionem, & ad salutem eorum qui ea committunt necessaria debet esse perfecte practica, hoc est, exire debet in realem & actualem ab omnibus hujus generis peccatis cessationem, ut videre est Prov. 28. 13. Joh. 5. 14. Nam si aliquis uno aut altero peccato mor-tali relicto, in alia subinde labatur, is neque gratiam in hac vita, nec gloriam in futura consequi poterit, ut docet Apostolus 1 Cor. 6. 9, 10. Galat. 5. 21. Contra vero poenitentia ad venialium peccatorum remissionem requisita, nec est, nec esse potest perfecte practica, quoad hujus generis peccata. Nam ut omnes fatentur, nemo sine hujus generis peccatis vivere potest: & per consequens, non periclitatur piorum salus, etsi ante finem vitae non possint hoc peccati genus effugere.

Report a mistake in this passage