First damage: temporary loss of prior favor-degree—hatred while the fall lasts, election unrevoked
First loss: while a grave fall lasts, the regenerate loses the prior degree of divine favor and incurs hatred.
God's purpose for election remains; present pleasing to Him is not.is not.is not.
Latin
XLVII. Primum malum sive damnum est exclusio peccantis ab eo gradu favoris divini quo prius a Deo diligebatur. Quamvis enim, quum renatus & electus in grave quoddam peccatum labitur, & aliquandiu in eo perseverat, Deus non propterea re-vocet aeternum propositum eum salvandi & glorificandi, juxta quod futurum est, ut Deus det ipsi gratiam a lapsu illo resurgendi, & sic ad destinatum finem perveniendi; tamen pro tempore illo quo peccato isto involutus manet, non amplius placet Deo, sicut antea placebat, sed incurrit in Dei odium atque displicentiam, secundum generalia Scripturae pronunciata, quibus declarat Deum odisse omnes qui iniquitatem operantur, & eum non delectari in iis qui se subducunt.