In mortal state even prayers displease; lighter daily faults do not cast out gospel acceptance
During a mortal fall even regenerate prayers and thanks are unacceptable for the time.
Daily lighter faults do not cast out Spirit-walk acceptance: God in Christ receives imperfect obedience, eyes off its clinging blemishes.
Latin
XLVIII. Praeterea durante hoc statu non solum Deo displicent peccata a renatis commissa; sed etiam eorum obedientia, orationes, & gratiarum actiones. Imo nihil ab iis procedere potest quod pro tunc Deo gratum & acceptum sit. Illo vero favore atque complacentia qua Deo grati atque accepti sunt qui incedunt non secundum car-nem, sed secundum spiritum, non excidunt fideles propter leviora peccata, in quae quo-tidie incurrunt. Ac quamvis ea in se, non solum Deo displiceant; sed etiam merito efficere possint, ut universa nostra obedientia foeda sit in oculis Domini, eique peni-tus displiceat, Deus tamen iis non obstantibus, imperfectam nostram obedientiam in Christo acceptat, & oculos suos ab ei adhaerescentibus naevis quasi avertens, synceri-tatem & humilitatem ejusdem gratiose intuetur, & ex iis complacentiam & oblectatio-nem capit.